- QUATUORVIRI
- QUATUORVIRIviarum curandarum, nomen Magistratûs apud Romanos, qui viis vel sternendis praessent, Maxima enim cum priscis temporibus Senatus diligentia esset in faciendis sarciendisque viis tam intra, quam extra Urbem: earum curandarum munus primum Censoribus commissum est; qui cum aliis rebus pro officio occupati huic muneri sollicite vacare amplius non possent, ex Senatus consulto Magistratus specialis ob eam causam creatus est: qui Quatuorviri viarum curandarum nom inati sunt. Eorum non multa in Scriptoribus mentio, quos habemus; in antiquis autem Epigramm. plurima, vide Barn. Brissonium, Antiqq. l. 4. c. 12. et Rosin. l. 7. c. 29. E liberis Senatorum videntur lecti. Fuit enim liberâ Rep. vetus consuetudo, ut populus quotannis XXVI. Viros crearet, quorum munia sic postea distribuebantur. Fiebant ex illis Trium viri Capitales, Triumviri Monetales, Quatuorviri Curatores viarum in Urbe, Decemviri litibus iudicandis, qui hastam centum viralem cogebant, Duumviri Curatores vicorum extra Urbem, Quatuorviri in praefecturas Campaniae mittebantur, sed hic numerus ab Augusto imminutus est, sublatis Viocuris extra urbem et Quatuorviris, qui in praefecturas Campaniae mittebantur. Vide infra ubi de Viginti. Viris. Idem. ut ex Equestri ordine eligerentur, voluit, vide Salmas. Not. ad Spartian. in Didio Iul. c. 1. et supra Quartumviri. Plura vero de numero Quaternario infra, vocibus incipientibus a Tetra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.